monumenta.ch > Tertullianus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Adversus Marcionem, 3, 22, 5
Nam neque praedicaret alterius Dei ordinem, quem ignorabat, ut vultis; neque exprobrasset, quod ipse curasset. Videte quomodo perit iustus, neque quisquam excipit corde, et viri iusti auferuntur, nec quisquam animadvertit. A persona enim iniustitiae sublatus est iustus. Quis, nisi Christus? Venite, inquiunt , auferamus iustum, quia inutilis est nobis.